- CAESENA
- CAESENAGalliae Togatae oppid. Ptol. Cesena Plini, l. 3. c. 15. nunc Cesnabrigo vocari scribit Fabricius; hinc Caesenates populi et Caesenatia vina. Plin. l. 14. c. 6. A' caedendo dicta, uti volunt Grammatici, quod exiguô amne caesa, i. e. divisa sic, vel quod ager eius duobus fluminibus sapi et Rubicone sit divisus. Strabo l. 5. Καισῆνω πρὸς τῷ Ι᾿σάπει ποταμῷ καὶ τῷ Π῾ουβίκωνρ, ἤδη συνάπτει τῷ Α᾿ριμίνῳ. A' Procopio Φρούριον tantum, h. e. castellum dicitur: Agathtas autem πόλιν, urbem vocat. Imo 170. annis ferme ante Procopium Antoninus bis, in 2. diversis Itinerariis, Civitatem appellat, quod ille non nisi praecipuis rubibus tribuit. Morerio Caesena urbs est ad fluv. Savio, Episcopalis sub Archiepiscopo Ravennae, in Romandiola. Hîc Synodus, A. C. 1633. Vide Leandr. descr Ital. de hac urbe, p. 303.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.